- PISCINA
- PISCINAlocus proprie in quo pisces. Et quidem Piscinae quales veteribus recentioribusque Romanis fuerint, indicat Varro de Re Rust. l. 3. c. 3. Quis (Maiorum nostrorum) habebat Piscinam, nisi dulem et in ea duntaxat squalos ac mugiles pisces? Quis contra nunc Rhinton non dicit suâ nihil interesse, utrum iis piscibus stagnum habeat plenum, an ranis? Ubi ostendit, tandem etiam mugiles et lupos sorduisse Romanis, ac vix laudatas fuisse Piscinas, nisi quae pisces haberent marinos. Tum subdit, Non Philippus, cum ad Immidium hospitem Casini divertisset et ei e tuo flumme lupum piscem formosum apposuisset, atque ille gustâsset et expuisset dixit: Peream, ni Piscem putavi esse? Hinc subiungit, Sic hostra aetas inquam, luxuria Piscinas protulit ad mare, et in eas pelagios greges piscium revocavit. Non propter hoc appellati Sergius Orata et L. Muraena? Quis enim propter nobilitatem ignorat Piscinas Philippi, Hortensii, Luculii? Qua de re Columelia quoque, l. 8. c. 16. Iam enim, inquit, celebres erant deliciae popinales, cum ab mari deferrentur vivaria, quorum studiosissimi, velut ante devictarum gentium, Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata et Licinius Muraenae, captorum piscium laetabantur vocabulis. Vide si voles, fusius ista enarrantes, Valerium Max. l. 9. c. 1. et Macrobium, Saturnal. l. 3. c. 15. Et quantiluxûs argumentum est, quod multi tantas opes sibi pararint evivariis? Qui vero hâc parte et quando praeiverint coeteris, Plin. docet. l. 9. c. 54. De ostreis, tribuit hoc inventum C. Sergio Oratae, de quo suô locô. Nunc verba modo Plinii afferam, Ostrearum, inquit, vivaria primus omnium Sergius Orata invenit in Baiano, aetate L. Crassi Oratoris, ante Marsicum bellum (circa annum Urb. Cond. 666.) nec gulae causâ. sed avaritiae, magna vectigalia tali ex ingenio suo perecipiens: ut qui primus pensiles invenit balineas, ita magonizatas villas subinde vendendo. Postea subdit, c. seq. Muraenarum vivarium privatim excogitavit C. Hirrius (alii Hirtius) ante alios, qui cenis triumpholibus Caesaris Dictatoris sex milla numerô muraenarum mutuo appendit. Nam permutare quidem pretiô noluit aliâve merce. Hinc subiungit, c. 56. Cochlearum vivaria instituit Fulvius Hirpinus, in Tarquiniensi, paulo ante civile bellum, quod cum Pompeio M. gestum est, distinctis quidem generibus earum. De quo discrimine in sequentibus exponit. Vide Gerb. Ioh. Vossium de or et progr. Idolol. l. 4. c. 23. Varro Piscinarum loculatarum meminit, l. de Re Rust. 3. c. ult. Sic hi loculatas habent Piscinas, ubi dispares disclusos habeant pisces, quos, prinde ut sacri sint, ac sanctiores quam illi in Lydia, quos sacrificanti tibi Varro, ad tibicinem Graecum, gregatim venisse dicebas ad extremum littus atque aram, quod eos capere auderet nemo. Vide quoque suprâ in vocibus Hirrius, Muraena, etc. Tralatitie Piscina, solium balnei, Augustino de Dialect. c. 5. Piscina dicitur in balneis, in qua piscium nihil sit, cum nihil piscium simile habeat: videtur tamen a piscibus dicta propter aquam, ubi piscibus vita est. A solio tamen videtur distinguere vetus Interpres Alexandri Iatrosophistae, Passion. de Balnco l. 1. Et sic stet aliquandiu in solie ac post modicum descendat in piscinam. Ubi Glossae MSS. Solium balneorum vocant piscinam, vel quodlibet in quo continetur aqua. Salmasio Piscina, apud Romanos, illa fuit pars balnei, quae Graecis δεξαμενὴ dicta est. Tres enim cum essent apud Veteres Balneroum cellae. οἰκήματα Graecis, Frigidaria, Tepidaria et Caldaria,per has omnes ex piscina, quae etiam κολυμβήθρα Graece aqua defluebat, et de frigidaria primum in tepidariam, deinde ex tepidaria in caldariam influebat, Galenus, Meth, Met. l. 1. ubi tribus balnei oecis praedictis diserte contradistinguit τὴν δεξαμενὴν, sive piscinam. Latinis itaque haec pars Piscina, quae semper calidariis opponitur. Lamprid. in Alex. Seu. c. 30. Atque ita unctus lavabatur, ut caldaria velnumquam vel raro, Piscinâ semper uteretur. Lucianus tres κολυμβήθρας seu piscinas fuisse refert, in frigidaria balneroum Hippiae: Καὶ μέςος οἷος ὕψει τε ὑψηλότατος καὶ φαιδρότατος, ψυχροῦ ὕδατος ἔχων τρεῖς κολυμβήθρας, Et medius oecus tum altitudine celsissimus, tum lumine splendidissimus, frigidae habens tres piscinas. At in tepidaria et caldaria tres alveos ponit, seuπυέλους, i. e. solia balnearia, in quae descendebant loturi et in quibus sedebant: qui alvei in tepidariis tantum et caldariis cellis seu oecis locum habebant, ut in frigidariis Piscinae. Dictae autem hae sunt κολυμβήθραι, quod in frigidariis natabant. sicuti in tepidariis et calidariis sedebant, in solio lavantes etc. Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 17. Anton. Heliogabulus momentarias de rosato et rosis piscinas exhibuisse et bibisse cum omnibus suis, caldaria de nardo exhibens, legitur apud Lamprid. c. 24. Idem apud eund. absinthiatô et rosalô et conditô et eiuscemodi vinorum generibus piscinas aliquando temperavit et ex iis quoque bibit, populô, qui una lavabant, ad biendum invitatô. Locus est, Conditô piscinas et solia temperavit et rosatô atque absinthiô vulgus ad bibendum invitavit: et ipse cum populo tantum bibit, ut in piscina eum bibisse intelligeretur, visô quod unus bibisset. Quae ultima verba cum ita fuerint intricata, ut pedem suum ex hoc loco vix posse extricare, fateatur Casaubon. eorum sendum sic explanat Salmas. Heliogabalus, inquit, ex illo vino, quô Piscina tem perata erat tantum bibit, ut visô, quod is unus bibisset, intelligeretur tamen in piscina eum bibisse, ex decrernento scil. piscinae, vel Solii balnearis, quod cum vinô plenum esset, postquam unus Heliogabalus bibisset, omnesque eum solum bibisse animadvertissent, sensum eius non adimebat piscinae cpacitas, sed ita in ea vinum decrescebat, ut facile intelligeretur, non tam plenam esse, quam erat, priusquam bibiset. Multum sane sic oportuit eum vini hausisse, qui eum in psscina biberet, et ex piscina, ita eam poterat deplere, et deminuere bibendo, ut speciem aliquatenus exhaustae praeberet, et. Vide eum ad l. Aliquando vero idem luxuriae monstrum vinum non adhibebat, sed aquam inficiebat unguentô nobili aut crocô, unde in praecedentibus Lamprid citatus, hic non nisi unguentô nobili aut crocô piscinis infectis natavit, etc. Apud Scriptores Ecclesiae Romanae Piscina signisicat locum, in quo manus Sacerdotes lavant et ubi ablutione Sacerdotis Missam celebrantis iniciuntur, apud Durandum, Rat. l. 1. c. 1. n. 39. aliosque laudatos Car. du Fresne Gloss. In Cisterciensium Rituali, voce hâc notari sacrarium, in quod proicinatur res sacrae, usu iam detritae, habes apud Dominic. Macrum, ex verbis c. 22. Sacrista super piscinam comburit eiusque cineres in eam proicit. Cuius frater Carolus κάπνον ἅγιον, i. e. fumum sanctum, eum locum Graecis dici, quod in eum res sacrae combustae et in cineres redactae coniciantur, addit. Vide utrumque Hierolex. voce Piscina: ut et hîc passim, vocibus Cisterna, Favissa, Thesaurus, adde Cl. Suicerum Thesauro Eccl. ubi vocem Κολυμβήθρας, de Baptismo, frequenter occurrere apud Scriptores Ecclesiasticos observat et. Simile quid erant Cisternae et Thesauri, in Templis Veterum, uti videre est in his vocibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.